- FRINGILLA seu FRINGILLUS
- FRINGILLA seu FRINGILLUSGraecis ςπίζα, Italis fringuello, Gallis pincon, Festo nomen habet, quod frigore solus ex avibus cantet. Eundem namque eum cum regaliolo facit, quem mortis omen Iulio Caesari fecisse, apud Suet. habes c. 81. Sed fringillus aestivis tantum mensibus canit, hieme silet: et quidem aestate in calidissimis locis eum degere, hygemem agere, in maxime rigentibus, auctor est Aristor. Unde potius vocis etymon ex Gr. φρυγίλος arcessit Salmas. qui multis de hac avicula agit ad Solin. p. 444. et 445. Cum rurdis eam vulgo venum expondebant in Graecia aucupes, unde Comici fere semper κίχλας et ςπίνους coniungunt. Eubulus apud Athen.Τίλλειν δὲ φάττας καὶ κιχλας ὁμοῦ ςπίνοις.Aristoph. Pace,Κᾂξ ἐμοῦ δ᾿ ενεγκάτω τις την` κίχλην καὶ τὰ ςπίνω.Pollux etiam, ubi aves enumerat mensis commendatas, κίχλαι, inquit, κόςςυφοι, ςπινίδια, ἁλεκτρνόνες, πέρδικες etc. Σπίνον autem et ςπίζαν Graeci pro eodem genere avis accepêrunt. Hinc Aratus τόν ςπῖνον ait ςπίζειν, quum vocem emittit, in Prognost.Καὶ ςπῖνος ἠῶα σπίζει.Quod Avien.Et matutino fringilla resultat ab ore.Quamquam σπῖνον etiam minimum passerculi genus indigitasse, infra dicemus. Per heptadas vero Fringilli vendi soliti, quarum quaeliber comparari potuit obolo unico, apud Aristoph, in Avibus, ubi hae conquet untur, de quodam Philocrate, quiΣυνείρει τοὺς σπίνους, πωλεῖ καθ᾿ ἑπτὰ οὐβολοῦ.Fringillos connectens, septem vendit uno obolo.h. e. duobus assariis, sive assibus, quo pretio quinque passeres vaenire, dicit Christus in Evangelio. Vide Sam. Bochart. Hierozi Parte Prior. l. 1. c. 23. et infra Spinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.